quae absunt cupimus; quae adsunt negligimus

by Miguel Monteiro

[COLLUCIUS SALUTATI]
Sunt enim optime artes labem aliquam passe; neque enim id unquam negabo; non tamen sunt ita delete, ut eos qui se illis tradidere doctos ac sapientes facere non possint. Nec tamen tunc, cum he artes florebant, omnibus placebat ad cacumen evadere, pluresque erant qui paucis, ut Neoptolemus, quam qui omnino philosophari vellent; quod item nunc ut faciamus nihil prohibet. Denique videndum est tibi, Nicolae, ne dum ea solum velis que fieri non possunt, etiam ea que fieri possunt asperneris et negligas. Non extant omnes Ciceronis libri? At aliqui supersunt, nec parva quidem pars; quos vel ipsos utinam probe teneremus; non enim adeo nobis ignorantie calumnia esset pertimescenda. Perditus est M. Varro? Dolendum est, fateor, et moleste ferendum; sed tamen sunt et Senece libri, et aliorum permulti, quo nobis, nisi tam delicati essemus, facile M. Varronis locum supplerent. Atque utinam tot vel sciremus, vel etiam discere vellemus, quot hi libri, qui etiam nunc extant, nos docere possunt. Sed nimium, ut modo dixi, delicati sumus: que absunt cupimus; que adsunt negligimus. At contra oporteret presentibus, utcumque ea sint, uti, absentium vero, quandoquidem cogitando nihil proficimus, desiderium ex animo removere.

Leonardus Bruni. Dialogus ad Petrum Histrum Primus.